Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Psaumes 73

VULC 1 Intellectus Asaph. [Ut quid, Deus, repulisti in finem,
iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?

VULC 2 Memor esto congregationis tuæ,
quam possedisti ab initio.
Redemisti virgam hæreditatis tuæ,
mons Sion, in quo habitasti in eo.

VULC 3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem :
quanta malignatus est inimicus in sancto !

VULC 4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ;
posuerunt signa sua, signa :

VULC 5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum.
Quasi in silva lignorum securibus

VULC 6 exciderunt januas ejus in idipsum ;
in securi et ascia dejecerunt eam.

VULC 7 Incenderunt igni sanctuarium tuum ;
in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

VULC 8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul :
Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

VULC 9 Signa nostra non vidimus ;
jam non est propheta ;
et nos non cognoscet amplius.

VULC 10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus ?
irritat adversarius nomen tuum in finem ?

VULC 11 Ut quid avertis manum tuam,
et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?

VULC 12 Deus autem rex noster ante sæcula :
operatus est salutem in medio terræ.

VULC 13 Tu confirmasti in virtute tua mare ;
contribulasti capita draconum in aquis.

VULC 14 Tu confregisti capita draconis ;
dedisti eum escam populis Æthiopum.

VULC 15 Tu dirupisti fontes et torrentes ;
tu siccasti fluvios Ethan.

VULC 16 Tuus est dies, et tua est nox ;
tu fabricatus es auroram et solem.

VULC 17 Tu fecisti omnes terminos terræ ;
æstatem et ver tu plasmasti ea.

VULC 18 Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino,
et populus insipiens incitavit nomen tuum.

VULC 19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi,
et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

VULC 20 Respice in testamentum tuum,
quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.

VULC 21 Ne avertatur humilis factus confusus ;
pauper et inops laudabunt nomen tuum.

VULC 22 Exsurge, Deus, judica causam tuam ;
memor esto improperiorum tuorum,
eorum quæ ab insipiente sunt tota die.

VULC 23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum :
superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées