Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Psaumes 75

VULC 1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

VULC 2 [Notus in Judæa Deus ;
in Israël magnum nomen ejus.

VULC 3 Et factus est in pace locus ejus,
et habitatio ejus in Sion.

VULC 4 Ibi confregit potentias arcuum,
scutum, gladium, et bellum.

VULC 5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;

VULC 6 turbati sunt omnes insipientes corde.
Dormierunt somnum suum,
et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

VULC 7 Ab increpatione tua, Deus Jacob,
dormitaverunt qui ascenderunt equos.

VULC 8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ?
ex tunc ira tua.

VULC 9 De cælo auditum fecisti judicium :
terra tremuit et quievit

VULC 10 cum exsurgeret in judicium Deus,
ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.

VULC 11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,
et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.

VULC 12 Vovete et reddite Domino Deo vestro,
omnes qui in circuitu ejus affertis munera :
terribili,

VULC 13 et ei qui aufert spiritum principum :
terribili apud reges terræ.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées