Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Psaumes 80

VULC 1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.

VULC 2 [Exsultate Deo adjutori nostro ;
jubilate Deo Jacob.

VULC 3 Sumite psalmum, et date tympanum ;
psalterium jucundum cum cithara.

VULC 4 Buccinate in neomenia tuba,
in insigni die solemnitatis vestræ :

VULC 5 quia præceptum in Israël est,
et judicium Deo Jacob.

VULC 6 Testimonium in Joseph posuit illud,
cum exiret de terra Ægypti ;
linguam quam non noverat, audivit.

VULC 7 Divertit ab oneribus dorsum ejus ;
manus ejus in cophino servierunt.

VULC 8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te.
Exaudivi te in abscondito tempestatis ;
probavi te apud aquam contradictionis.

VULC 9 Audi, populus meus, et contestabor te.
Israël, si audieris me,

VULC 10 non erit in te deus recens,
neque adorabis deum alienum.

VULC 11 Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Ægypti.
Dilata os tuum, et implebo illud.

VULC 12 Et non audivit populus meus vocem meam,
et Israël non intendit mihi.

VULC 13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;
ibunt in adinventionibus suis.

VULC 14 Si populus meus audisset me,
Israël si in viis meis ambulasset,

VULC 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,
et super tribulantes eos misissem manum meam.

VULC 16 Inimici Domini mentiti sunt ei,
et erit tempus eorum in sæcula.

VULC 17 Et cibavit eos ex adipe frumenti,
et de petra melle saturavit eos.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées