Comparer
Psaumes 81VULC 1 Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum ;
in medio autem deos dijudicat.
VULC 2 Usquequo judicatis iniquitatem,
et facies peccatorum sumitis ?
VULC 3 Judicate egeno et pupillo ;
humilem et pauperem justificate.
VULC 4 Eripite pauperem,
et egenum de manu peccatoris liberate.
VULC 5 Nescierunt, neque intellexerunt ;
in tenebris ambulant :
movebuntur omnia fundamenta terræ.
VULC 6 Ego dixi : Dii estis,
et filii Excelsi omnes.
VULC 7 Vos autem sicut homines moriemini,
et sicut unus de principibus cadetis.
VULC 8 Surge, Deus, judica terram,
quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées