Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Psaumes 86

VULC 1 Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis ;

VULC 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

VULC 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !

VULC 4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ;
ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum,
hi fuerunt illic.

VULC 5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea,
et ipse fundavit eam Altissimus ?

VULC 6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum,
horum qui fuerunt in ea.

VULC 7 Sicut lætantium omnium
habitatio est in te.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées