Comparer
Psaumes 89VULC 1 Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobis
a generatione in generationem.
VULC 2 Priusquam montes fierent,
aut formaretur terra et orbis,
a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.
VULC 3 Ne avertas hominem in humilitatem :
et dixisti : Convertimini, filii hominum.
VULC 4 Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna quæ præteriit :
et custodia in nocte
VULC 5 quæ pro nihilo habentur,
eorum anni erunt.
VULC 6 Mane sicut herba transeat ;
mane floreat, et transeat ;
vespere decidat, induret, et arescat.
VULC 7 Quia defecimus in ira tua,
et in furore tuo turbati sumus.
VULC 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ;
sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
VULC 9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt,
et in ira tua defecimus.
Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
VULC 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.
Si autem in potentatibus octoginta anni,
et amplius eorum labor et dolor ;
quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
VULC 11 Quis novit potestatem iræ tuæ,
et præ timore tuo iram tuam
VULC 12 dinumerare ?
Dexteram tuam sic notam fac,
et eruditos corde in sapientia.
VULC 13 Convertere, Domine ; usquequo ?
et deprecabilis esto super servos tuos.
VULC 14 Repleti sumus mane misericordia tua ;
et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
VULC 15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ;
annis quibus vidimus mala.
VULC 16 Respice in servos tuos et in opera tua,
et dirige filios eorum.
VULC 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum dirige super nos,
et opus manuum nostrarum dirige.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées