Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Psaumes 91

VULC 1 Psalmus cantici, in die sabbati.

VULC 2 [Bonum est confiteri Domino,
et psallere nomini tuo, Altissime :

VULC 3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam,
et veritatem tuam per noctem,

VULC 4 in decachordo, psalterio ;
cum cantico, in cithara.

VULC 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;
et in operibus manuum tuarum exsultabo.

VULC 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine !
nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

VULC 7 Vir insipiens non cognoscet,
et stultus non intelliget hæc.

VULC 8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum,
et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,
ut intereant in sæculum sæculi :

VULC 9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.

VULC 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine,
quoniam ecce inimici tui peribunt ;
et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

VULC 11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum,
et senectus mea in misericordia uberi.

VULC 12 Et despexit oculus meus inimicos meos,
et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

VULC 13 Justus ut palma florebit ;
sicut cedrus Libani multiplicabitur.

VULC 14 Plantati in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri florebunt.

VULC 15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi,
et bene patientes erunt :

VULC 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster,
et non est iniquitas in eo.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées