Passage biblique Il semble que les références ne correspondent à aucun verset dans la version Stephanus 1550.
Comparer
Job 23Jb 23 (Vulgate)
1 Respondens autem Job, ait :2 [Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ?
4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus :
5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.
7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
8 Si ad orientem iero, non apparet ; si ad occidentem, non intelligam eum.
9 Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
11 Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus : et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.
15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées