Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Job 38

Jb 38 (Stephanus 1550)

Jb 38 (Vulgate)

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
2 [Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?
3 Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.
4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? indica mihi, si habes intelligentiam.
5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?
6 Super quo bases illius solidatæ sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?
8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ;
9 cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?
10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum ?
13 Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea ?
14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum :
15 auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti ?
17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?
18 Numquid considerasti latitudinem terræ ? indica mihi, si nosti, omnia :
19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :
20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?
22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
23 quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli ?
24 Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ?
25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur ;
27 ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?
28 Quis est pluviæ pater ? vel quis genuit stillas roris ?
29 De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de cælo quis genuit ?
30 In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
32 Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis ?
33 Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra ?
34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ?
35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?
36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ?
37 Quis enarrabit cælorum rationem ? et concentum cæli quis dormire faciet ?
38 Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur ?
39 Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,
40 quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?
41 Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées