Juges 12
(Vulgate)
1
Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum ? igitur incendemus domum tuam.
2 Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens : vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis.
3 Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium ?
4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim : percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat : Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.
5 Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset : Obsecro ut me transire permittatis : dicebant ei Galaaditæ : Numquid Ephrathæus es ? quo dicente : Non sum :
6 interrogabant eum : Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat : Sibboleth : eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
7 Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis : et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.
8 Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem :
9 qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël :
10 mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem.
11 Cui successit Ahialon Zabulonites : et judicavit Israël decem annis :
12 mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.
13 Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites :
14 qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis :
15 mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec.

Références croisées
12:1 Jg 8:1, 2S 19:41-43, Ps 109:4, Ec 4:4, Jn 10:32, Jg 14:15, Jg 15:6, Pr 27:3-4, Jc 3:16, Jc 4:1-2Réciproques : Nb 21:24, 2S 19:43, 1R 12:13, Pr 13:10, Pr 17:14, Pr 26:4, Mc 3:24
12:2 Jg 11:12-33
Réciproques : Nb 21:24
12:3 Jg 9:17, 1S 19:5, 1S 28:21, Jb 13:14, Ps 119:109, Rm 16:4, Ap 12:11, Jg 11:27, 2Ch 13:12
Réciproques : Pr 15:1
12:4 Jg 11:10, Nb 32:39-40, Dt 3:12-17, 1S 25:10, Ne 4:4, Ps 78:9, Pr 12:13, Pr 15:1
Réciproques : 2S 18:6, Jc 3:6
12:5 Jg 3:28, Jg 7:24, Js 2:7, Js 22:11
Réciproques : 1S 1:1
12:6 Mt 26:73, Mc 14:70, Ps 69:2, Ps 69:15, Es 27:12, Jb 24:24, Ex 6:6, Pr 17:14, Pr 18:19, Ec 10:12, Mt 12:25, Ga 5:15, Nb 26:37
Réciproques : Jg 18:3, Es 29:21
12:7 Réciproques : Jg 10:18, He 11:32
12:8 Gn 15:19, 1S 16:1, Mi 5:2, Mt 2:1
Réciproques : Rt 1:1, Rt 2:1
12:9 Jg 12:14, Jg 10:4
Réciproques : Jg 8:30, Pr 5:16, Jr 29:6
12:11 Jg 12:11
12:12 Js 19:42, 1Ch 6:69, 1Ch 8:13
Réciproques : Js 10:12, Jg 1:35
12:13 Jg 12:13
12:14 Jg 5:10, Jg 10:4
Réciproques : Jg 8:30, Jg 12:9, 1S 7:16, 1S 8:1, 2R 10:1, Mt 21:5, Jn 12:15, 1Tm 5:4
12:15 2S 23:30, Jg 3:13, Jg 3:27, Jg 5:14, Gn 14:7, Ex 17:8, 1S 15:7
Réciproques : Dt 11:29