Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Matthieu 14

Mt 14 (Vulgate)

1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu :
2 et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
4 Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.
5 Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.
6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :
7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
8 At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.
9 Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.
11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.
13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
16 Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.
17 Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
18 Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.
19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi :
24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.
25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.
27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.
28 Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
29 At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.
30 Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.
31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ?
32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes :
36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées