Passage biblique Il semble que les références ne correspondent à aucun verset dans la version Stephanus 1550.
Comparer
Osée 9Os 9 (Vulgate)
1 [Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi : quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis :
3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur : quia panis eorum animæ ipsorum : non intrabit in domum Domini.
5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ?
6 Ecce enim profecti sunt a vastitate : Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos : desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.
7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ.
8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus.
9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.
10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.
11 Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis !
13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
14 Da eis, Domine. Quid dabis eis ? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos : omnes principes eorum recedentes.
16 Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est : fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.
17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées