Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Psaumes 55

Ps 55 (Stephanus 1550)

Ps 55 (Vulgate)

1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2 [Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
4 Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.
5 In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro.
6 Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7 Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
8 pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua :
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.
12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi :
13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées