Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Ecclésiaste 11

VULC 1 [Mitte panem tuum super transeuntes aquas,
quia post tempora multa invenies illum.

VULC 2 Da partem septem necnon et octo,
quia ignoras quid futurum sit mali super terram.

VULC 3 Si repletæ fuerint nubes,
imbrem super terram effundent.
Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem,
in quocumque loco ceciderit, ibi erit.

VULC 4 Qui observat ventum non seminat ;
et qui considerat nubes numquam metet.

VULC 5 Quomodo ignoras quæ sit via spiritus,
et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis,
sic nescis opera Dei,
qui fabricator est omnium.

VULC 6 Mane semina semen tuum,
et vespere ne cesset manus tua :
quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ;
et si utrumque simul, melius erit.]

VULC 7 [Dulce lumen,
et delectabile est oculis videre solem.

VULC 8 Si annis multis vixerit homo,
et in his omnibus lætatus fuerit,
meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum,
qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.

VULC 9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua,
et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ :
et ambula in viis cordis tui,
et in intuitu oculorum tuorum,
et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.

VULC 10 Aufer iram a corde tuo,
et amove malitiam a carne tua :
adolescentia enim et voluptas vana sunt.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées