Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Esaïe 32

VULC 1 [Ecce in justitia regnabit rex,
et principes in judicio præerunt.

VULC 2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento,
et celat se a tempestate ;
sicut rivi aquarum in siti,
et umbra petræ prominentis in terra deserta.

VULC 3 Non caligabunt oculi videntium,
et aures audientium diligenter auscultabunt.

VULC 4 Et cor stultorum intelliget scientiam,
et lingua balborum velociter loquetur et plane.

VULC 5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,
neque fraudulentus appellabitur major ;

VULC 6 stultus enim fatua loquetur,
et cor ejus faciet iniquitatem,
ut perficiat simulationem,
et loquatur ad Dominum fraudulenter,
et vacuam faciat animam esurientis,
et potum sitienti auferat.

VULC 7 Fraudulenti vasa pessima sunt ;
ipse enim cogitationes concinnavit
ad perdendos mites in sermone mendacii,
cum loqueretur pauper judicium.

VULC 8 Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,
et ipse super duces stabit.]

VULC 9 [Mulieres opulentæ, surgite,
et audite vocem meam ;
filiæ confidentes,
percipite auribus eloquium meum.

VULC 10 Post dies enim et annum,
vos conturbabimini confidentes ;
consummata est enim vindemia,
collectio ultra non veniet.

VULC 11 Obstupescite, opulentæ ;
conturbamini, confidentes :
exuite vos et confundimini ;
accingite lumbos vestros.

VULC 12 Super ubera plangite,
super regione desiderabili,
super vinea fertili.

VULC 13 Super humum populi mei
spinæ et vepres ascendent :
quanto magis super omnes domos gaudii
civitatis exsultantis !

VULC 14 Domus enim dimissa est,
multitudo urbis relicta est,
tenebræ et palpatio
factæ sunt super speluncas usque in æternum ;
gaudium onagrorum,
pascua gregum.

VULC 15 Donec effundatur super nos
spiritus de excelso,
et erit desertum in carmel,
et carmel in saltum reputabitur.

VULC 16 Et habitabit in solitudine judicium,
et justitia in carmel sedebit.

VULC 17 Et erit opus justitiæ pax,
et cultus justitiæ silentium,
et securitas usque in sempiternum.

VULC 18 Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis,
et in tabernaculis fiduciæ,
et in requie opulenta.

VULC 19 Grando autem in descensione saltus,
et humilitate humiliabitur civitas.

VULC 20 Beati qui seminatis super omnes aquas,
immittentes pedem bovis et asini.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées