Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Job 13

VULC 1 [Ecce omnia hæc vidit oculus meus,
et audivit auris mea, et intellexi singula.

VULC 2 Secundum scientiam vestram et ego novi :
nec inferior vestri sum.

VULC 3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar,
et disputare cum Deo cupio :

VULC 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii,
et cultores perversorum dogmatum.

VULC 5 Atque utinam taceretis,
ut putaremini esse sapientes.

VULC 6 Audite ergo correptionem meam,
et judicium labiorum meorum attendite.

VULC 7 Numquid Deus indiget vestro mendacio,
ut pro illo loquamini dolos ?

VULC 8 numquid faciem ejus accipitis,
et pro Deo judicare nitimini ?

VULC 9 aut placebit ei quem celare nihil potest ?
aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?

VULC 10 Ipse vos arguet,
quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.

VULC 11 Statim ut se commoverit, turbabit vos,
et terror ejus irruet super vos.

VULC 12 Memoria vestra comparabitur cineri,
et redigentur in lutum cervices vestræ.

VULC 13 Tacete paulisper, ut loquar
quodcumque mihi mens suggesserit.

VULC 14 Quare lacero carnes meas dentibus meis,
et animam meam porto in manibus meis ?

VULC 15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo :
verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.

VULC 16 Et ipse erit salvator meus :
non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.

VULC 17 Audite sermonem meum,
et ænigmata percipite auribus vestris.

VULC 18 Si fuero judicatus,
scio quod justus inveniar.

VULC 19 Quis est qui judicetur mecum ?
veniat : quare tacens consumor ?

VULC 20 Duo tantum ne facias mihi,
et tunc a facie tua non abscondar :

VULC 21 manum tuam longe fac a me,
et formido tua non me terreat.

VULC 22 Voca me, et ego respondebo tibi :
aut certe loquar, et tu responde mihi.

VULC 23 Quantas habeo iniquitates et peccata ?
scelera mea et delicta ostende mihi.

VULC 24 Cur faciem tuam abscondis,
et arbitraris me inimicum tuum ?

VULC 25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam,
et stipulam siccam persequeris :

VULC 26 scribis enim contra me amaritudines,
et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.

VULC 27 Posuisti in nervo pedem meum,
et observasti omnes semitas meas,
et vestigia pedum meorum considerasti :

VULC 28 qui quasi putredo consumendus sum,
et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées