Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Job 14

VULC 1 [Homo natus de muliere, brevi vivens tempore,
repletur multis miseriis.

VULC 2 Qui quasi flos egreditur et conteritur,
et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.

VULC 3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos,
et adducere eum tecum in judicium ?

VULC 4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ?
nonne tu qui solus es ?

VULC 5 Breves dies hominis sunt :
numerus mensium ejus apud te est :
constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.

VULC 6 Recede paululum ab eo, ut quiescat,
donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.

VULC 7 Lignum habet spem :
si præcisum fuerit, rursum virescit,
et rami ejus pullulant.

VULC 8 Si senuerit in terra radix ejus,
et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,

VULC 9 ad odorem aquæ germinabit,
et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.

VULC 10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus,
atque consumptus, ubi, quæso, est ?

VULC 11 Quomodo si recedant aquæ de mari,
et fluvius vacuefactus arescat :

VULC 12 sic homo, cum dormierit, non resurget :
donec atteratur cælum, non evigilabit,
nec consurget de somno suo.

VULC 13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me,
et abscondas me donec pertranseat furor tuus,
et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?

VULC 14 Putasne mortuus homo rursum vivat ?
cunctis diebus quibus nunc milito, expecto
donec veniat immutatio mea.

VULC 15 Vocabis me, et ego respondebo tibi :
operi manuum tuarum porriges dexteram.

VULC 16 Tu quidem gressus meos dinumerasti :
sed parce peccatis meis.

VULC 17 Signasti quasi in sacculo delicta mea,
sed curasti iniquitatem meam.

VULC 18 Mons cadens defluit,
et saxum transfertur de loco suo :

VULC 19 lapides excavant aquæ,
et alluvione paulatim terra consumitur :
et hominem ergo similiter perdes.

VULC 20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret :
immutabis faciem ejus, et emittes eum.

VULC 21 Sive nobiles fuerint filii ejus,
sive ignobiles, non intelliget.

VULC 22 Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit,
et anima illius super semetipso lugebit.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées