Comparer
Job 16VULC 1 Respondens autem Job, dixit :
VULC 2 [Audivi frequenter talia :
consolatores onerosi omnes vos estis.
VULC 3 Numquid habebunt finem verba ventosa ?
aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?
VULC 4 Poteram et ego similia vestri loqui,
atque utinam esset anima vestra pro anima mea :
VULC 5 consolarer et ego vos sermonibus,
et moverem caput meum super vos ;
VULC 6 roborarem vos ore meo,
et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
VULC 7 Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus,
et si tacuero, non recedet a me.
VULC 8 Nunc autem oppressit me dolor meus,
et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
VULC 9 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me,
et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
VULC 10 Collegit furorem suum in me,
et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis :
hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
VULC 11 Aperuerunt super me ora sua,
et exprobrantes percusserunt maxillam meam :
satiati sunt pœnis meis.
VULC 12 Conclusit me Deus apud iniquum,
et manibus impiorum me tradidit.
VULC 13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum :
tenuit cervicem meam, confregit me,
et posuit me sibi quasi in signum.
VULC 14 Circumdedit me lanceis suis ;
convulneravit lumbos meos :
non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
VULC 15 Concidit me vulnere super vulnus :
irruit in me quasi gigas.
VULC 16 Saccum consui super cutem meam,
et operui cinere carnem meam.
VULC 17 Facies mea intumuit a fletu,
et palpebræ meæ caligaverunt.
VULC 18 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ,
cum haberem mundas ad Deum preces.
VULC 19 Terra, ne operias sanguinem meum,
neque inveniat in te locum latendi clamor meus :
VULC 20 ecce enim in cælo testis meus,
et conscius meus in excelsis.
VULC 21 Verbosi amici mei :
ad Deum stillat oculus meus :
VULC 22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo,
quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
VULC 23 Ecce enim breves anni transeunt,
et semitam per quam non revertar ambulo.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées