Comparer
Job 3VULC 1 Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
VULC 2 et locutus est :
VULC 3 [Pereat dies in qua natus sum,
et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
VULC 4 Dies ille vertatur in tenebras :
non requirat eum Deus desuper,
et non illustretur lumine.
VULC 5 Obscurent eum tenebræ et umbra mortis ;
occupet eum caligo,
et involvatur amaritudine.
VULC 6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat ;
non computetur in diebus anni,
nec numeretur in mensibus.
VULC 7 Sit nox illa solitaria,
nec laude digna.
VULC 8 Maledicant ei qui maledicunt diei,
qui parati sunt suscitare Leviathan.
VULC 9 Obtenebrentur stellæ caligine ejus ;
expectet lucem, et non videat,
nec ortum surgentis auroræ.
VULC 10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me,
nec abstulit mala ab oculis meis.
VULC 11 Quare non in vulva mortuus sum ?
egressus ex utero non statim perii ?
VULC 12 Quare exceptus genibus ?
cur lactatus uberibus ?
VULC 13 Nunc enim dormiens silerem,
et somno meo requiescerem
VULC 14 cum regibus et consulibus terræ,
qui ædificant sibi solitudines ;
VULC 15 aut cum principibus qui possident aurum,
et replent domos suas argento ;
VULC 16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,
vel qui concepti non viderunt lucem.
VULC 17 Ibi impii cessaverunt a tumultu,
et ibi requieverunt fessi robore.
VULC 18 Et quondam vincti pariter sine molestia,
non audierunt vocem exactoris.
VULC 19 Parvus et magnus ibi sunt,
et servus liber a domino suo.
VULC 20 Quare misero data est lux,
et vita his qui in amaritudine animæ sunt :
VULC 21 qui expectant mortem, et non venit,
quasi effodientes thesaurum ;
VULC 22 gaudentque vehementer
cum invenerint sepulchrum ?
VULC 23 viro cujus abscondita est via
et circumdedit eum Deus tenebris ?
VULC 24 Antequam comedam, suspiro ;
et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :
VULC 25 quia timor quem timebam evenit mihi,
et quod verebar accidit.
VULC 26 Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ?
et venit super me indignatio.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées