Comparer
Job 32VULC 1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
VULC 2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
VULC 3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
VULC 4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
VULC 5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
VULC 6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : [Junior sum tempore, vos autem antiquiores :
idcirco, demisso capite,
veritus sum vobis indicare meam sententiam.
VULC 7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,
et annorum multitudo doceret sapientiam.
VULC 8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
VULC 9 Non sunt longævi sapientes,
nec senes intelligunt judicium.
VULC 10 Ideo dicam : Audite me :
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
VULC 11 Expectavi enim sermones vestros ;
audivi prudentiam vestram,
donec disceptaremini sermonibus ;
VULC 12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :
sed, ut video, non est qui possit arguere Job,
et respondere ex vobis sermonibus ejus.
VULC 13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :
Deus projecit eum, non homo.
VULC 14 Nihil locutus est mihi :
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
VULC 15 Extimuerunt, nec responderunt ultra,
abstuleruntque a se eloquia.
VULC 16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :
steterunt, nec ultra responderunt :
VULC 17 respondebo et ego partem meam,
et ostendam scientiam meam.
VULC 18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus uteri mei.
VULC 19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
VULC 20 Loquar, et respirabo paululum :
aperiam labia mea, et respondebo.
VULC 21 Non accipiam personam viri,
et Deum homini non æquabo.
VULC 22 Nescio enim quamdiu subsistam,
et si post modicum tollat me factor meus.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées