Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Job 38

VULC 1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :

VULC 2 [Quis est iste involvens sententias
sermonibus imperitis ?

VULC 3 Accinge sicut vir lumbos tuos :
interrogabo te, et responde mihi.

VULC 4 Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ?
indica mihi, si habes intelligentiam.

VULC 5 Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?
vel quis tetendit super eam lineam ?

VULC 6 Super quo bases illius solidatæ sunt ?
aut quis demisit lapidem angularem ejus,

VULC 7 cum me laudarent simul astra matutina,
et jubilarent omnes filii Dei ?

VULC 8 Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de vulva procedens ;

VULC 9 cum ponerem nubem vestimentum ejus,
et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?

VULC 10 Circumdedi illud terminis meis,
et posui vectem et ostia,

VULC 11 et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,
et hic confringes tumentes fluctus tuos.

VULC 12 Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,
et ostendisti auroræ locum suum ?

VULC 13 Et tenuisti concutiens extrema terræ,
et excussisti impios ex ea ?

VULC 14 Restituetur ut lutum signaculum,
et stabit sicut vestimentum :

VULC 15 auferetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringetur.

VULC 16 Numquid ingressus es profunda maris,
et in novissimis abyssi deambulasti ?

VULC 17 Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,
et ostia tenebrosa vidisti ?

VULC 18 Numquid considerasti latitudinem terræ ?
indica mihi, si nosti, omnia :

VULC 19 in qua via lux habitet,
et tenebrarum quis locus sit :

VULC 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos,
et intelligas semitas domus ejus.

VULC 21 Sciebas tunc quod nasciturus esses,
et numerum dierum tuorum noveras ?

VULC 22 Numquid ingressus es thesauros nivis,
aut thesauros grandinis aspexisti,

VULC 23 quæ præparavi in tempus hostis,
in diem pugnæ et belli ?

VULC 24 Per quam viam spargitur lux,
dividitur æstus super terram ?

VULC 25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum,
et viam sonantis tonitrui,

VULC 26 ut plueret super terram absque homine in deserto,
ubi nullus mortalium commoratur ;

VULC 27 ut impleret inviam et desolatam,
et produceret herbas virentes ?

VULC 28 Quis est pluviæ pater ?
vel quis genuit stillas roris ?

VULC 29 De cujus utero egressa est glacies ?
et gelu de cælo quis genuit ?

VULC 30 In similitudinem lapidis aquæ durantur,
et superficies abyssi constringitur.

VULC 31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,
aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?

VULC 32 Numquid producis luciferum in tempore suo,
et vesperum super filios terræ consurgere facis ?

VULC 33 Numquid nosti ordinem cæli,
et pones rationem ejus in terra ?

VULC 34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,
et impetus aquarum operiet te ?

VULC 35 Numquid mittes fulgura, et ibunt,
et revertentia dicent tibi : Adsumus ?

VULC 36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?
vel quis dedit gallo intelligentiam ?

VULC 37 Quis enarrabit cælorum rationem ?
et concentum cæli quis dormire faciet ?

VULC 38 Quando fundebatur pulvis in terra,
et glebæ compingebantur ?

VULC 39 Numquid capies leænæ prædam,
et animam catulorum ejus implebis,

VULC 40 quando cubant in antris,
et in specubus insidiantur ?

VULC 41 Quis præparat corvo escam suam,
quando pulli ejus clamant ad Deum,
vagantes, eo quod non habeant cibos ?]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées