Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Job 40

VULC 1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :

VULC 2 [Accinge sicut vir lumbos tuos :
interrogabo te, et indica mihi.

VULC 3 Numquid irritum facies judicium meum,
et condemnabis me, ut tu justificeris ?

VULC 4 Et si habes brachium sicut Deus ?
et si voce simili tonas ?

VULC 5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere,
et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

VULC 6 Disperge superbos in furore tuo,
et respiciens omnem arrogantem humilia.

VULC 7 Respice cunctos superbos, et confunde eos,
et contere impios in loco suo.

VULC 8 Absconde eos in pulvere simul,
et facies eorum demerge in foveam.

VULC 9 Et ego confitebor
quod salvare te possit dextera tua.

VULC 10 Ecce behemoth quem feci tecum,
fœnum quasi bos comedet.

VULC 11 Fortitudo ejus in lumbis ejus,
et virtus illius in umbilico ventris ejus.

VULC 12 Stringit caudam suam quasi cedrum ;
nervi testiculorum ejus perplexi sunt.

VULC 13 Ossa ejus velut fistulæ æris ;
cartilago illius quasi laminæ ferreæ.

VULC 14 Ipse est principium viarum Dei :
qui fecit eum applicabit gladium ejus.

VULC 15 Huic montes herbas ferunt :
omnes bestiæ agri ludent ibi.

VULC 16 Sub umbra dormit in secreto calami,
et in locis humentibus.

VULC 17 Protegunt umbræ umbram ejus :
circumdabunt eum salices torrentis.

VULC 18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,
et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.

VULC 19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum,
et in sudibus perforabit nares ejus.

VULC 20 An extrahere poteris Leviathan hamo,
et fune ligabis linguam ejus ?

VULC 21 Numquid pones circulum in naribus ejus,
aut armilla perforabis maxillam ejus ?

VULC 22 Numquid multiplicabit ad te preces,
aut loquetur tibi mollia ?

VULC 23 Numquid feriet tecum pactum,
et accipies eum servum sempiternum ?

VULC 24 Numquid illudes ei quasi avi,
aut ligabis eum ancillis tuis ?

VULC 25 Concident eum amici ?
divident illum negotiatores ?

VULC 26 Numquid implebis sagenas pelle ejus,
et gurgustium piscium capite illius ?

VULC 27 Pone super eum manum tuam :
memento belli, nec ultra addas loqui.

VULC 28 Ecce spes ejus frustrabitur eum,
et videntibus cunctis præcipitabitur.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées