Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Proverbes 14

VULC 1 [Sapiens mulier ædificat domum suam ;
insipiens exstructam quoque manibus destruet.

VULC 2 Ambulans recto itinere, et timens Deum,
despicitur ab eo qui infami graditur via.

VULC 3 In ore stulti virga superbiæ ;
labia autem sapientium custodiunt eos.

VULC 4 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ;
ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.

VULC 5 Testis fidelis non mentitur ;
profert autem mendacium dolosus testis.

VULC 6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit ;
doctrina prudentium facilis.

VULC 7 Vade contra virum stultum,
et nescit labia prudentiæ.

VULC 8 Sapientia callidi est intelligere viam suam,
et imprudentia stultorum errans.

VULC 9 Stultus illudet peccatum,
et inter justos morabitur gratia.

VULC 10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ,
in gaudio ejus non miscebitur extraneus.

VULC 11 Domus impiorum delebitur :
tabernacula vero justorum germinabunt.

VULC 12 Est via quæ videtur homini justa,
novissima autem ejus deducunt ad mortem.

VULC 13 Risus dolore miscebitur,
et extrema gaudii luctus occupat.

VULC 14 Viis suis replebitur stultus,
et super eum erit vir bonus.]

VULC 15 [Innocens credit omni verbo ;
astutus considerat gressus suos.
Filio doloso nihil erit boni ;
servo autem sapienti prosperi erunt actus,
et dirigetur via ejus.

VULC 16 Sapiens timet, et declinat a malo ;
stultus transilit, et confidit.

VULC 17 Impatiens operabitur stultitiam,
et vir versutus odiosus est.

VULC 18 Possidebunt parvuli stultitiam,
et exspectabunt astuti scientiam.

VULC 19 Jacebunt mali ante bonos,
et impii ante portas justorum.

VULC 20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit :
amici vero divitum multi.

VULC 21 Qui despicit proximum suum peccat ;
qui autem miseretur pauperis beatus erit.
Qui credit in Domino misericordiam diligit.

VULC 22 Errant qui operantur malum ;
misericordia et veritas præparant bona.

VULC 23 In omni opere erit abundantia ;
ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

VULC 24 Corona sapientium divitiæ eorum ;
fatuitas stultorum imprudentia.

VULC 25 Liberat animas testis fidelis,
et profert mendacia versipellis.]

VULC 26 [In timore Domini fiducia fortitudinis,
et filiis ejus erit spes.

VULC 27 Timor Domini fons vitæ,
ut declinent a ruina mortis.

VULC 28 In multitudine populi dignitas regis,
et in paucitate plebis ignominia principis.

VULC 29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia ;
qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.

VULC 30 Vita carnium sanitas cordis ;
putredo ossium invidia.

VULC 31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ;
honorat autem eum qui miseretur pauperis.

VULC 32 In malitia sua expelletur impius :
sperat autem justus in morte sua.

VULC 33 In corde prudentis requiescit sapientia,
et indoctos quosque erudiet.

VULC 34 Justitia elevat gentem ;
miseros autem facit populos peccatum.

VULC 35 Acceptus est regi minister intelligens ;
iracundiam ejus inutilis sustinebit.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées