Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Proverbes 2

VULC 1 [Fili mi, si susceperis sermones meos,
et mandata mea absconderis penes te :

VULC 2 ut audiat sapientiam auris tua,
inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.

VULC 3 Si enim sapientiam invocaveris,
et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;

VULC 4 si quæsieris eam quasi pecuniam,
et sicut thesauros effoderis illam :

VULC 5 tunc intelliges timorem Domini,
et scientiam Dei invenies,

VULC 6 quia Dominus dat sapientiam,
et ex ore ejus prudentia et scientia.

VULC 7 Custodiet rectorum salutem,
et proteget gradientes simpliciter,

VULC 8 servans semitas justitiæ,
et vias sanctorum custodiens.

VULC 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium,
et æquitatem, et omnem semitam bonam.]

VULC 10 [Si intraverit sapientia cor tuum,
et scientia animæ tuæ placuerit,

VULC 11 consilium custodiet te,
et prudentia servabit te :

VULC 12 ut eruaris a via mala,
et ab homine qui perversa loquitur ;

VULC 13 qui relinquunt iter rectum,
et ambulant per vias tenebrosas ;

VULC 14 qui lætantur cum malefecerint,
et exsultant in rebus pessimis ;

VULC 15 quorum viæ perversæ sunt,
et infames gressus eorum.

VULC 16 Ut eruaris a muliere aliena,
et ab extranea quæ mollit sermones suos,

VULC 17 et relinquit ducem pubertatis suæ,

VULC 18 et pacti Dei sui oblita est.
Inclinata est enim ad mortem domus ejus,
et ad inferos semitæ ipsius.

VULC 19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,
nec apprehendent semitas vitæ.

VULC 20 Ut ambules in via bona,
et calles justorum custodias :

VULC 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra,
et simplices permanebunt in ea ;

VULC 22 impii vero de terra perdentur,
et qui inique agunt auferentur ex ea.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées