Comparer
Proverbes 24VULC 1 [Ne æmuleris viros malos,
nec desideres esse cum eis :
VULC 2 quia rapinas meditatur mens eorum,
et fraudes labia eorum loquuntur.
VULC 3 Sapientia ædificabitur domus,
et prudentia roborabitur.
VULC 4 In doctrina replebuntur cellaria,
universa substantia pretiosa et pulcherrima.
VULC 5 Vir sapiens fortis est,
et vir doctus robustus et validus :
VULC 6 quia cum dispositione initur bellum,
et erit salus ubi multa consilia sunt.
VULC 7 Excelsa stulto sapientia ;
in porta non aperiet os suum.
VULC 8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :
VULC 9 cogitatio stulti peccatum est,
et abominatio hominum detractor.
VULC 10 Si desperaveris lassus in die angustiæ,
imminuetur fortitudo tua.]
VULC 11 [Erue eos qui ducuntur ad mortem,
et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
VULC 12 Si dixeris : Vires non suppetunt ;
qui inspector est cordis ipse intelligit :
et servatorem animæ tuæ nihil fallit,
reddetque homini juxta opera sua.
VULC 13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est,
et favum dulcissimum gutturi tuo.
VULC 14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ :
quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,
et spes tua non peribit.
VULC 15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi,
neque vastes requiem ejus.
VULC 16 Septies enim cadet justus, et resurget :
impii autem corruent in malum.
VULC 17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,
et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
VULC 18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei,
et auferat ab eo iram suam.
VULC 19 Ne contendas cum pessimis,
nec æmuleris impios :
VULC 20 quoniam non habent futurorum spem mali,
et lucerna impiorum extinguetur.
VULC 21 Time Dominum, fili mi, et regem,
et cum detractoribus non commiscearis :
VULC 22 quoniam repente consurget perditio eorum,
et ruinam utriusque quis novit ?]
VULC 23 Hæc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum.
VULC 24 Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi,
et detestabuntur eos tribus.
VULC 25 Qui arguunt eum laudabuntur,
et super ipsos veniet benedictio.
VULC 26 Labia deosculabitur
qui recta verba respondet.
VULC 27 Præpara foris opus tuum,
et diligenter exerce agrum tuum,
ut postea ædifices domum tuam.
VULC 28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum,
nec lactes quemquam labiis tuis.
VULC 29 Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ;
reddam unicuique secundum opus suum.]
VULC 30 [Per agrum hominis pigri transivi,
et per vineam viri stulti :
VULC 31 et ecce totum repleverant urticæ,
et operuerant superficiem ejus spinæ,
et maceria lapidum destructa erat.
VULC 32 Quod cum vidissem, posui in corde meo,
et exemplo didici disciplinam.
VULC 33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ;
pauxillum manus conseres ut quiescas :
VULC 34 et veniet tibi quasi cursor egestas,
et mendicitas quasi vir armatus.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées