Comparer
Proverbes 5VULC 1 [Fili mi, attende ad sapientiam meam,
et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :
VULC 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.
Ne attendas fallaciæ mulieris ;
VULC 3 favus enim distillans labia meretricis,
et nitidius oleo guttur ejus :
VULC 4 novissima autem illius amara quasi absinthium,
et acuta quasi gladius biceps.
VULC 5 Pedes ejus descendunt in mortem,
et ad inferos gressus illius penetrant.
VULC 6 Per semitam vitæ non ambulant ;
vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
VULC 7 Nunc ergo fili mi, audi me,
et ne recedas a verbis oris mei.
VULC 8 Longe fac ab ea viam tuam,
et ne appropinques foribus domus ejus.
VULC 9 Ne des alienis honorem tuum,
et annos tuos crudeli :
VULC 10 ne forte impleantur extranei viribus tuis,
et labores tui sint in domo aliena,
VULC 11 et gemas in novissimis,
quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum,
et dicas :
VULC 12 Cur detestatus sum disciplinam,
et increpationibus non acquievit cor meum,
VULC 13 nec audivi vocem docentium me,
et magistris non inclinavi aurem meam ?
VULC 14 pene fui in omni malo,
in medio ecclesiæ et synagogæ.
VULC 15 Bibe aquam de cisterna tua,
et fluenta putei tui ;
VULC 16 deriventur fontes tui foras,
et in plateis aquas tuas divide.
VULC 17 Habeto eas solus,
nec sint alieni participes tui.
VULC 18 Sit vena tua benedicta,
et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
VULC 19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus :
ubera ejus inebrient te in omni tempore ;
in amore ejus delectare jugiter.
VULC 20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena,
et foveris in sinu alterius ?
VULC 21 Respicit Dominus vias hominis,
et omnes gressus ejus considerat.
VULC 22 Iniquitates suas capiunt impium,
et funibus peccatorum suorum constringitur.
VULC 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,
et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées