Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Proverbes 6

VULC 1 [Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,
defixisti apud extraneum manum tuam :

VULC 2 illaqueatus es verbis oris tui,
et captus propriis sermonibus.

VULC 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,
quia incidisti in manum proximi tui.
Discurre, festina, suscita amicum tuum.

VULC 4 Ne dederis somnum oculis tuis,
nec dormitent palpebræ tuæ.

VULC 5 Eruere quasi damula de manu,
et quasi avis de manu aucupis.]

VULC 6 [Vade ad formicam, o piger,
et considera vias ejus, et disce sapientiam.

VULC 7 Quæ cum non habeat ducem,
nec præceptorem, nec principem,

VULC 8 parat in æstate cibum sibi,
et congregat in messe quod comedat.

VULC 9 Usquequo, piger, dormies ?
quando consurges e somno tuo ?

VULC 10 Paululum dormies, paululum dormitabis,
paululum conseres manus ut dormias ;

VULC 11 et veniet tibi quasi viator egestas,
et pauperies quasi vir armatus.
Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua,
et egestas longe fugiet a te.]

VULC 12 [Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;

VULC 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,

VULC 14 pravo corde machinatur malum,
et omni tempore jurgia seminat.

VULC 15 Huic extemplo veniet perditio sua,
et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.]

VULC 16 [Sex sunt quæ odit Dominus,
et septimum detestatur anima ejus :

VULC 17 oculos sublimes, linguam mendacem,
manus effundentes innoxium sanguinem,

VULC 18 cor machinans cogitationes pessimas,
pedes veloces ad currendum in malum,

VULC 19 proferentem mendacia testem fallacem,
et eum qui seminat inter fratres discordias.]

VULC 20 [Conserva, fili mi, præcepta patris tui,
et ne dimittas legem matris tuæ.

VULC 21 Liga ea in corde tuo jugiter,
et circumda gutturi tuo.

VULC 22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum ;
cum dormieris, custodiant te :
et evigilans loquere cum eis.

VULC 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux,
et via vitæ increpatio disciplinæ :

VULC 24 ut custodiant te a muliere mala,
et a blanda lingua extraneæ.

VULC 25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,
nec capiaris nutibus illius :

VULC 26 pretium enim scorti vix est unius panis,
mulier autem viri pretiosam animam capit.

VULC 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,
ut vestimenta illius non ardeant ?

VULC 28 aut ambulare super prunas,
ut non comburantur plantæ ejus ?

VULC 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,
non erit mundus cum tetigerit eam.

VULC 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit :
furatur enim ut esurientem impleat animam ;

VULC 31 deprehensus quoque reddet septuplum,
et omnem substantiam domus suæ tradet.

VULC 32 Qui autem adulter est,
propter cordis inopiam perdet animam suam ;

VULC 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi,
et opprobrium illius non delebitur :

VULC 34 quia zelus et furor viri
non parcet in die vindictæ,

VULC 35 nec acquiescet cujusquam precibus,
nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées