Passage biblique Il semble que les références ne correspondent à aucun verset dans la version Stephanus 1550.
Comparer
Psaumes 124Ps 124 (Vulgate)
1 Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion :non commovebitur in æternum,
qui habitat
2 in Jerusalem.
Montes in circuitu ejus ;
et Dominus in circuitu populi sui,
ex hoc nunc et usque in sæculum.
3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum
super sortem justorum :
ut non extendant justi
ad iniquitatem manus suas,
4 benefac, Domine, bonis,
et rectis corde.
5 Declinantes autem in obligationes,
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.
Pax super Israël !]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées