Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Psaumes 49

VULC 1 Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est,
et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

VULC 2 Ex Sion species decoris ejus :

VULC 3 Deus manifeste veniet ;
Deus noster, et non silebit.
Ignis in conspectu ejus exardescet ;
et in circuitu ejus tempestas valida.

VULC 4 Advocabit cælum desursum, et terram,
discernere populum suum.

VULC 5 Congregate illi sanctos ejus,
qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

VULC 6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus,
quoniam Deus judex est.

VULC 7 Audi, populus meus, et loquar ;
Israël, et testificabor tibi :
Deus, Deus tuus ego sum.

VULC 8 Non in sacrificiis tuis arguam te ;
holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

VULC 9 Non accipiam de domo tua vitulos,
neque de gregibus tuis hircos :

VULC 10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,
jumenta in montibus, et boves.

VULC 11 Cognovi omnia volatilia cæli,
et pulchritudo agri mecum est.

VULC 12 Si esuriero, non dicam tibi :
meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.

VULC 13 Numquid manducabo carnes taurorum ?
aut sanguinem hircorum potabo ?

VULC 14 Immola Deo sacrificium laudis,
et redde Altissimo vota tua.

VULC 15 Et invoca me in die tribulationis :
eruam te, et honorificabis me.

VULC 16 Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ?
et assumis testamentum meum per os tuum ?

VULC 17 Tu vero odisti disciplinam,
et projecisti sermones meos retrorsum.

VULC 18 Si videbas furem, currebas cum eo ;
et cum adulteris portionem tuam ponebas.

VULC 19 Os tuum abundavit malitia,
et lingua tua concinnabat dolos.

VULC 20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,
et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

VULC 21 Hæc fecisti, et tacui.
Existimasti inique quod ero tui similis :
arguam te, et statuam contra faciem tuam.

VULC 22 Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum,
nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

VULC 23 Sacrificium laudis honorificabit me,
et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées