Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Psaumes 51

VULC 1 In finem. Intellectus David,

VULC 2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.

VULC 3 [Quid gloriaris in malitia,
qui potens es in iniquitate ?

VULC 4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;
sicut novacula acuta fecisti dolum.

VULC 5 Dilexisti malitiam super benignitatem ;
iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

VULC 6 Dilexisti omnia verba præcipitationis ;
lingua dolosa.

VULC 7 Propterea Deus destruet te in finem ;
evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,
et radicem tuam de terra viventium.

VULC 8 Videbunt justi, et timebunt ;
et super eum ridebunt, et dicent :

VULC 9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;
sed speravit in multitudine divitiarum suarum,
et prævaluit in vanitate sua.

VULC 10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;
speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

VULC 11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées