Comparer
Psaumes 55VULC 1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
VULC 2 [Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ;
tota die impugnans, tribulavit me.
VULC 3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,
quoniam multi bellantes adversum me.
VULC 4 Ab altitudine diei timebo :
ego vero in te sperabo.
VULC 5 In Deo laudabo sermones meos ;
in Deo speravi :
non timebo quid faciat mihi caro.
VULC 6 Tota die verba mea execrabantur ;
adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
VULC 7 Inhabitabunt, et abscondent ;
ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam,
VULC 8 pro nihilo salvos facies illos ;
in ira populos confringes.
VULC 9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,
sicut et in promissione tua :
VULC 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te,
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
VULC 11 In Deo laudabo verbum ;
in Domino laudabo sermonem.
In Deo speravi :
non timebo quid faciat mihi homo.
VULC 12 In me sunt, Deus, vota tua,
quæ reddam, laudationes tibi :
VULC 13 quoniam eripuisti animam meam de morte,
et pedes meos de lapsu,
ut placeam coram Deo in lumine viventium.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées