Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Psaumes 62

VULC 1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.

VULC 2 [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !

VULC 3 In terra deserta, et invia, et inaquosa,
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

VULC 4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
labia mea laudabunt te.

VULC 5 Sic benedicam te in vita mea,
et in nomine tuo levabo manus meas.

VULC 6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum.

VULC 7 Si memor fui tui super stratum meum,
in matutinis meditabor in te.

VULC 8 Quia fuisti adjutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo.

VULC 9 Adhæsit anima mea post te ;
me suscepit dextera tua.

VULC 10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam :
introibunt in inferiora terræ ;

VULC 11 tradentur in manus gladii :
partes vulpium erunt.

VULC 12 Rex vero lætabitur in Deo ;
laudabuntur omnes qui jurant in eo :
quia obstructum est os loquentium iniqua.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées