Passage biblique Il semble que les références ne correspondent à aucun verset dans la version Stephanus 1550.
Comparer
Job 27Jb 27 (Vulgate)
1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :2 [Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
5 Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7 Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.
8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ?
9 Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ?
10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ?
11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
12 Ecce vos omnes nostis : et quid sine causa vana loquimini ?
13 Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane :
15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.
16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta :
17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
18 Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20 Apprehendet eum quasi aqua inopia : nocte opprimet eum tempestas.
21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22 Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet.
23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées