Passage biblique Il semble que les références ne correspondent à aucun verset dans la version Stephanus 1550.
Comparer
Psaumes 51Ps 51 (Vulgate)
1 In finem. Intellectus David,2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
3 [Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?
4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
6 Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :
9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées