Comparer
Ecclésiaste 7VULC 1 [Quid necesse est homini majora se quærere,
cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,
numero dierum peregrinationis suæ,
et tempore quod velut umbra præterit ?
aut quis ei poterit indicare
quod post eum futurum sub sole sit ?
VULC 2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,
et dies mortis die nativitatis.
VULC 3 Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii ;
in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,
et vivens cogitat quid futurum sit.
VULC 4 Melior est ira risu,
quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
VULC 5 Cor sapientium ubi tristitia est,
et cor stultorum ubi lætitia.
VULC 6 Melius est a sapiente corripi,
quam stultorum adulatione decipi ;
VULC 7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,
sic risus stulti.
Sed et hoc vanitas.
VULC 8 Calumnia conturbat sapientem,
et perdet robur cordis illius.
VULC 9 Melior est finis orationis quam principium.
Melior est patiens arrogante.
VULC 10 Ne sis velox ad irascendum,
quia ira in sinu stulti requiescit.
VULC 11 Ne dicas : Quid putas causæ est
quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ?
stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
VULC 12 Utilior est sapientia cum divitiis,
et magis prodest videntibus solem.
VULC 13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ;
hoc autem plus habet eruditio et sapientia,
quod vitam tribuunt possessori suo.
VULC 14 Considera opera Dei,
quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
VULC 15 In die bona fruere bonis,
et malam diem præcave ;
sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,
ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
VULC 16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ :
justus perit in justitia sua,
et impius multo vivit tempore in malitia sua.
VULC 17 Noli esse justus multum,
neque plus sapias quam necesse est,
ne obstupescas.
VULC 18 Ne impie agas multum,
et noli esse stultus,
ne moriaris in tempore non tuo.
VULC 19 Bonum est te sustentare justum :
sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ;
quia qui timet Deum nihil negligit.
VULC 20 Sapientia confortavit sapientem
super decem principes civitatis ;
VULC 21 non est enim homo justus in terra
qui faciat bonum et non peccet.
VULC 22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur
ne accomodes cor tuum,
ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;
VULC 23 scit enim conscientia tua
quia et tu crebro maledixisti aliis.
VULC 24 Cuncta tentavi in sapientia.
Dixi : Sapiens efficiar :
et ipsa longius recessit a me,
VULC 25 multo magis quam erat.
Et alta profunditas, quis inveniet eam ?]
VULC 26 [Lustravi universa animo meo,
ut scirem et considerarem,
et quærerem sapientiam, et rationem,
et ut cognoscerem impietatem stulti,
et errorem imprudentium :
VULC 27 et inveni amariorem morte mulierem,
quæ laqueus venatorum est,
et sagena cor ejus ;
vincula sunt manus illius.
Qui placet Deo effugiet illam ;
qui autem peccator est capietur ab illa.
VULC 28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,
unum et alterum ut invenirem rationem,
VULC 29 quam adhuc quærit anima mea,
et non inveni.
Virum de mille unum reperi ;
mulierem ex omnibus non inveni.
VULC 30 Solummodo hoc inveni,
quod fecerit Deus hominem rectum,
et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus.
Quis talis ut sapiens est ?
et quis cognovit solutionem verbi ?]
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées