Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Job 27

VULC 1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :

VULC 2 [Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,
et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.

VULC 3 Quia donec superest halitus in me,
et spiritus Dei in naribus meis,

VULC 4 non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea meditabitur mendacium.

VULC 5 Absit a me ut justos vos esse judicem :
donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.

VULC 6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram :
neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

VULC 7 Sit ut impius, inimicus meus,
et adversarius meus quasi iniquus.

VULC 8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat,
et non liberet Deus animam ejus ?

VULC 9 Numquid Deus audiet clamorem ejus,
cum venerit super eum angustia ?

VULC 10 aut poterit in Omnipotente delectari,
et invocare Deum omni tempore ?

VULC 11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,
nec abscondam.

VULC 12 Ecce vos omnes nostis :
et quid sine causa vana loquimini ?

VULC 13 Hæc est pars hominis impii apud Deum,
et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

VULC 14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,
et nepotes ejus non saturabuntur pane :

VULC 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,
et viduæ illius non plorabunt.

VULC 16 Si comportaverit quasi terram argentum,
et sicut lutum præparaverit vestimenta :

VULC 17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis,
et argentum innocens dividet.

VULC 18 Ædificavit sicut tinea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.

VULC 19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :
aperiet oculos suos, et nihil inveniet.

VULC 20 Apprehendet eum quasi aqua inopia :
nocte opprimet eum tempestas.

VULC 21 Tollet eum ventus urens, et auferet,
et velut turbo rapiet eum de loco suo.

VULC 22 Et mittet super eum, et non parcet :
de manu ejus fugiens fugiet.

VULC 23 Stringet super eum manus suas,
et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées